- CALOPODIA
- CALOPODIAcalcei ex ligno; qualibus Belgae per constrictas frigore aquas quam velocissimô cursn ludibundi quaquaversum oberrant. Vulgus Schaatsen vocat, praesentissimum itineris instrumentum, sed quod exercitatum hominem requirit. Originem traxisle videntur, ex illo nartarum genere, quô Scriefinni altissimas nives et cacumina montium; vel potiuseô, quô apertam planitiem et lubtica glaciei pertranseunt: quorum omnium imaginem habes, apud Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 5. Vide quoque infra in voce Nartae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.